ULRICUS Han

ULRICUS Han
ULRICUS Han
seu Haen, natione Germanus, ex municipibus Iohannis Gutenbergii, unius ex inventae suculô decimô quintô Typographicae artis Triumviris, primus formas librarias, rem inauditam, nec unquam Romanis visam, Romam attulit, circa A. C. 1471. Cuius nominis amphibologiâ (namque Latine Gallus Gallinaceus redditur) deceptus Antonius Campanus, ob istam primitivam in Italiam Typographiae illationem, nec solum hunc Ulricum pro primo artis inventore habuit, sed etiam, quod eum a patria et natione ita appellatum credidit, cum esset familiae nomen hominis e Germania oriundi, Gallis repertaetantae rei gloriam asseruit: secutiquesunt errorem eius etiam alii. Itaque hic Ulricus Han, cum divinô hôc opificiô, remliterariam Roinae ex inopia ad ingentem ubertatem adduxisset, in illum praefatus Campanus hôc lusit tetrastichô:
Anser Tarpeii custos Iovis, unde quod alis
Constreperes Gallus decidit, ultor adest
Ulricus Gallus, ne quem pascantur in usum,
Edocuit pennis nil opus esse tuis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • HAN vel HAEN Ulricus — vide Ulricus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Burg Kapfenstein — Ruine Kapfenstein Alternativname(n): Ober Sansch …   Deutsch Wikipedia

  • Geschichte des Buchdrucks — Gutenberg Bibel, der bedeutendste Druck von Johannes Gutenberg Die Anfänge der Geschichte des Buchdrucks sind in Deutschland, Ostasien, Babylon und Rom zu finden. Die ältesten gedruckten …   Deutsch Wikipedia

  • Fámjin — Escudo …   Wikipedia Español

  • TYPOGRAPHIA — quae unicum est contra tineas et blattas, omnis eruditionis inimicas, remedium: quamque cum omnibus veterum inventis, certare facile posle censet Ioh. Bodinus, Meth. Histor. c. 7. non Saturnum, ut S. Cyprianus, de Idolis libr. sensisle videtur:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”